- QUARENTENA
- QUARENTENAapud Alexandrum III. Ep. 114. inter Francicas, Histor. Franc. tom. IV. Quadragesima est, in aliquot Galliae provinciis, la Quarantaine; unde efficta vox Carena, quam vide supra. Eugesippo de Terra S. apud Allatium, Symmict. l. 1. aliisque, etiam Desertum sic dicitur, in quo CHRISTUS 40. dies totidemque noctes ieiunando transegit, Matth. c. 4. v. 1. et 2. Cuius Deserti quoque meminêre Adrichomius in Beniamin, num. 9. et Quaresimus, Elucidat. Terrae Sanctae, l. 6. Porro, poenae ac multae Monachicae species sic vocatur, atque ita describitur in Statutis Ordinis Hospitalariorum Hierosolym. tit. 18. §. 57. Si vero positus fuerit in quarentena, quadraginta diebus continuis ieiunabit et quartâ ac sextâ feriis dictorum 40. dierum pane et aquâ tantum vescetur, comedens in terra. Quartâ vero qualibet et sextâ feriis disciplinam suscipiet modô sequenti etc. Cum autem ad 7. dierum spatium restringeretur mulcta, Septena dicta est. Vide suprain voce Quadragesima. Sed et hôc nomine veniebat spatium 40. dierum, intra quod eorum, qui bella indicendi ius habebant, vel revera ex qualibet causa indicebant, agnati sive cognati impeti non poterant, ex Lege Ludovici IX. an Philippi fil. de qua vide Car. du Fresne in Gloss. et Dissert. 29. ab Ionivillam, p. 334. Item spatium 40. dierum, quod ex Lege conceditur uxori, a morte mariti, intra quod dos ei debet assignari vel restitui, et donec illa fuerit restituta, ali debet de bonis defuncti et in illius domo manere, Vide Statuta Roberti III. Scotorum Regis, c. 20. §. 1. et supra Catallum. Apud Gallos le Caresme des Femmes vocari, auctor est Skenaeus. Tandem et modum agri 40. perticis constantem, apud Anglos dici Quarentenam, discimus ex Monastico Anglic. Tom. I. p. 313. laudato eidem du fresne, qui plura hanc in rem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.